monumenta.ch > Plinius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 76
{IX} exolevit et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis Ptolemaeo regi quae vina biberet, Italicis etiam tum ignotis laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum, Oeneaten, Leucadium, Abracioten et, quod cunctis praetulit, Peparethium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex annos non placeret.